Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.1.1 Cic. Fam. 16.1.3 (English) >>Cic. Fam. 16.2.1

16.1.2 tu autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum ; si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere. si statim navigas, nos Leucade consequere ; sin te confirmare vis, et comites et tempestates et navem idoneam ut habeas diligenter videbis. unum illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant. quod valetudini tuae maxime conducet si feceris, maxime obtemperaris voluntati meae. 16.1.3 haec pro tuo ingenio considera. nos ita te desideramus, ut amemus ; amor ut valentem videamus hortatur, desiderium ut quam primum ; illud igitur potius. cura ergo potissimum ut valeas. de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. III non. non



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.1.1 Cic. Fam. 16.1.3 (English) >>Cic. Fam. 16.2.1

Powered by PhiloLogic